venio nunc eo quo me non cupiditas ducit sed fides. nam si mihi liberet accusare, accusarem alios potius ex quibus possem crescere; quod certum est non facere, dum utrumvis licebit. is enim mihi videtur amplissimus qui sua virtute in altiorem locum pervenit, non qui ascendit per alterius incommodum et calamitatem. desinamus aliquando ea scrutari quae sunt inania; quaeramus ibineque enim id facerem, nisi necesse esset, et id erit signi me invitum facere, quod non persequar