quis ibi non est volneratus ferro Phrygio? non necesse est omnis commemorare Curtios, Marios, denique Memmiosiam quos nemo propter ignobilitatem nominat, sescenti sunt qui inter sicarios et de veneficiis accusabant; qui omnes, quod ad me attinet, vellem viverent. nihil enim mali est canes ibi quam plurimos esse ubi permulti observandi multaque servanda sunt.