Nos vero inquit Atticus; quin etiam Graecis licebit utare cum voles, si te Latina forte deficient. Bene sane facis; sed enitar utpoio/thtas Graeci vocant, quod ipsum apud Graecos non est vulgi verbum sed philosophorum, atque id in multis; dialecticorum vero verba nulla sunt publica, suis utuntur. et id quidem commune omnium fere est artium;