quod erat optandum maxime, iudices, et quod unum ad invidiam vestri ordinis infamiamque iudiciorum sedandam maxime pertinebat, id non humano consilio sed prope divinitus datum atque oblatum vobisinveteravit enim iam opinio perniciosa rei publicae vobisque periculosa, quae non modo apud nos sed apud exteras nationes