'at enim haec ita commissa sunt ab isto ut non cognita sint ab omnibus.hominem esse arbitrorneque enim mihi videtur haec multitudo, quae ad audiendum convenit, cognoscere ex me causam voluisse, sed ea quae scit mecum recognoscere. quae cum ita sint, iste homo amens ac perditus alia mecum ratione pugnat. non id agit ut alicuius eloquentiam mihi opponat; non gratia, non auctoritate cuiusquam, non potentia nititur. simulat his se rebus confidere; sed video quid agat; neque enim agit occultissime. proponit inania mihi nobilitatis, hoc est hominum adrogantium nomina, qui non tam me impediunt quod nobiles sunt, quam adiuvant quod noti sunt: simulat se eorum praesidio confidere, cum interea aliud quiddam iam diu machinetur.