videt ad ipsum fornicem Fabianum in turba Verrem; 19 appellat hominem et ei voce maxima gratulaturrenuntio', inquit, 'tibi te hodiernis comitiis esse absolutum.' quod cum tam multi homines honestissimi audissent, statim ad me defertur; immo vero ut quisque me viderat narrabat. Aliis illud indignum, aliis ridiculum videbatur: ridiculum iis qui istius causam in testium fide, in criminum ratione, in iudicum potestate, non in comitiis consularibus positam arbitrabantur, indignum iis qui altius perspiciebant