ex quo mihi venit in mentem illud dicere, quod apud M'. Glabrionem nuper cum in reiciundis iudicibus commemorassem intellexi vehementer populum Romanum commoveri, me arbitrari fore uti nationes exterae legatos ad populum Romanum mitterent, ut lex de pecuniis repetundis iudiciumque tolleretur; si enim iudicia nulla sint,, tantum unum quemque ablaturum putant quantum sibi ac liberis suis satis esse arbitretur; nunc, quod eius modi iudicia sint tantum unum quemque auferre quantum sibi, patronis, advocatis, praetori, iudicibus satis futurum sit; hoc profecto infinitum esse; se avarissimi hominis cupiditati satis facere posse, nocentissimi