Neque solum deorum voces Pythagorei observitaverunt, sed etiam hominum, quae vocant omina. Quae maiores nostri quia valere censebant, idcirco omnibus rebus agendis quod bonum, faustum, felix fortu- natumque esset praefabantur, rebusque divinis, quae publice fierent, ut faverent linguis, imperabatur inque feriis imperandis, ut 'litibus et iurgiis se abstinerent'. Itemque in lustranda colonia ab eo, qui eam deduceret, et cum imperator exercitum, censor populum lustraret, bonis nominibus, qui hostias ducerent, eligebantur. Quod idem in dilectu consules observant, ut primus miles fiat bono nomine.