Atque ille Romuli auguratus pastoralis, non urbanus fuit nec fictus ad opiniones inperitorum, sed a certis acceptus et posteris traditus. Itaque Romulus augur, ut apud Ennium est, cum fratre item augure Curantes magna cum cura tum cupientes Regni dant operam simul auspicio augurioque. †In monte Remus auspicio se devovet atque secundam Solus avem servat. At Romulus pulcher in alto Quaerit Aventino, servat genus altivolantum. Certabant, urbem Romam Remoramne vocarent. Omnibus cura viris, uter esset induperator. Exspectant; veluti, consul quom mittere signum Volt, omnes avidi spectant ad carceris oras, Curantes magna cum cura tum cupientes Regni dant operam simul auspicio augurioque. †In monte Remus auspicio se devovet atque secundam Solus avem servat. At Romulus pulcher in alto Quaerit Aventino, servat genus altivolantum. Certabant, urbem Romam Remoramne vocarent. Omnibus cura viris, uter esset induperator. Exspectant; veluti, consul quom mittere signum Volt, omnes avidi spectant ad carceris oras,