Ego vero, inquam, philosophiae, Quinte, semper vaco; hoc autem tempore, cum sit nihil aliud, quod lubenter agere possim, multo magis aveo audire, de divinatione quid sentias. Nihil, inquit, equidem novi, nec quod praeter ceteros ipse sentiam; nam cum antiquissimam sententiam, tum omnium populorum et gentium consensu conprobatam sequor. Duo sunt enim divinandi genera, quorum alterum artis est, alterum naturae.