Ergo et ii, quorum animi spretis corporibus evolant atque excurrunt foras, ardore aliquo inflammati atque incitati cernunt illa profecto, quae vaticinantes pronuntiant, multisque rebus inflammantur tales animi, qui corporibus non inhaerent, ut ii, qui sono quodam vocum et Phrygiis cantibus incitantur. Multos nemora silvaeque, multos amnes aut maria commovent, quorum furibunda mens videt ante multo, quae sint futura. Quo de genere illa sunt: Eheú videte! Iúdicabit ínclitum iudícium inter deás tris aliquis, Quó iudicio Lácedaemonia múlier, Furiarum úna, adveniet. Eodem enim modo multa a vaticinantibus saepe praedicta sunt, neque solum verbis, sed etiam Versibus, quos olim Fauni vatesque canebant. Similiter Marcius et Publicius vates cecinisse dicuntur; Eheú videte! Iúdicabit ínclitum iudícium inter deás tris aliquis, Quó iudicio Lácedaemonia múlier, Furiarum úna, adveniet. Versibus, quos olim Fauni vatesque canebant.