Democritus autem censet sapienter instituisse veteres, ut hostiarum immolatarum inspicerentur exta; quorum ex habitu atque ex colore tum salubritatis, tum pestilentiae signa percipi, non numquam etiam, quae sit vel sterilitas agrorum vel fertilitas futura. Quae si a natura profecta observatio atque usus agnovit, multa adferre potuit dies, quae animadvertendo notarentur, ut ille Pacuvianus, qui in Chryse physicus inducitur, minime naturam rerum cognosse videatur: nam isti quí linguam avium intéllegunt Plusque éx alieno iécore sapiunt quam éx suo, Magis aúdiendum quam aúscultandum cénseo. Cur? quaeso, cum ipse paucis interpositis versibus dicas satis luculente: Quídquid est hoc, ómnia animat, fórmat, alit, augét, creat, Sépelit recipitque ín sese omnia ómniumque idémst pater, Índidemque eadem aéque oriuntur de íntegro atque eodem óccidunt. Quid est igitur, cur, cum domus sit omnium una, eaque communis, cumque animi hominum semper fuerint futurique sint, cur ii, quid ex quoque eveniat, et quid quamque rem significet, perspicere non possint? Haec habui, inquit, de divinatione quae dicerem. nam isti quí linguam avium intéllegunt Plusque éx alieno iécore sapiunt quam éx suo, Magis aúdiendum quam aúscultandum cénseo. Quídquid est hoc, ómnia animat, fórmat, alit, augét, creat, Sépelit recipitque ín sese omnia ómniumque idémst pater, Índidemque eadem aéque oriuntur de íntegro atque eodem óccidunt.