Videmus haec signa numquam fere mentientia nec tamen, cur ita fiat, videmus. Vos quoque signa videtis, aquai dulcis alumnae, Cum clamore paratis inanis fundere voces Absurdoque sono fontis et stagna cietis. Quis est, qui ranunculos hoc videre suspicari possit? sed inest in ranunculis vis et natura quaedam significans aliquid per se ipsa satis certa, cognitioni autem hominum obscurior. Mollipedesque boves spectantes lumina caeli Naribus umiferum duxere ex ae+re sucum. Non quaero, cur, quoniam, quid eveniat, intellego. Iam vero semper viridis semperque gravata Lentiscus triplici solita grandescere fetu Ter fruges fundens tria tempora monstrat arandi. Ne hoc quidem quaero, cur haec arbor una ter floreat aut cur arandi maturitatem ad signum floris accommodet; Vos quoque signa videtis, aquai dulcis alumnae, Cum clamore paratis inanis fundere voces Absurdoque sono fontis et stagna cietis. Mollipedesque boves spectantes lumina caeli Naribus umiferum duxere ex ae+re sucum. Iam vero semper viridis semperque gravata Lentiscus triplici solita grandescere fetu Ter fruges fundens tria tempora monstrat arandi.