Inque Academia umbrifera nitidoque Lyceo Fuderunt claras fecundi pectoris artis. E quibus ereptum primo iam a flore iuventae Te patria in media virtutum mole locavit. Tu tamen anxiferas curas requiete relaxans, Quod patriae vacat, id studiis nobisque sacrasti. Tu igitur animum poteris inducere contra ea, quae a me disputantur de divinatione, dicere, qui et gesseris ea, quae gessisti, et ea, quae pronuntiavi, accuratissume scripseris?