At non numquam ea, quae praedicta sunt, minus eveniunt. Quae tandem id ars non habet? earum dico artium, quae coniectura continentur et sunt opinabiles. An medicina ars non putanda est? quam tamen multa fallunt. Quid? gubernatores nonne falluntur? An Achivorum exercitus et tot navium rectores non ita profecti sunt ab Ilio, ut profectione laeti piscium lasciviam intuerentur, ut ait Pacuvius, nec tuendi satietas capere posset? Ínterea prope iam óccidente sóle inhorrescít mare, Ténebrae conduplicántur noctisque ét nimbum occaecát nigror. Num igitur tot clarissimorum ducum regumque naufragium sustulit artem gubernandi? aut num imperatorum scientia nihil est, quia summus imperator nuper fugit amisso exercitu? aut num propterea nulla est rei publicae gerendae ratio atque prudentia, quia multa Cn. Pompeium, quaedam M. Catonem, non nulla etiam te ipsum fefellerunt? Similis est haruspicum responsio omnisque opinabilis divinatio; coniectura enim nititur, ultra quam progredi non potest. Ínterea prope iam óccidente sóle inhorrescít mare, Ténebrae conduplicántur noctisque ét nimbum occaecát nigror.