Idem iam diu non facit. Ut igitur nunc in minore gloria est, quia minus oraculorum veritas excellit, sic tum nisi summa veritate in tanta gloria non fuisset. Potest autem vis illa terrae, quae mentem Pythiae divino adflatu concitabat, evanuisse vetustate, ut quosdam evanuisse et exaruisse amnes aut in alium cursum contortos et deflexos videmus. Sed, ut vis, acciderit; magna enim quaestio est; modo maneat id, quod negari non potest, nisi omnem historiam perverterimus, multis saeclis verax fuisse id oraculum.