Réx, quae in vita usúrpant homines, cógitant, curánt, vident, Quaéque agunt vigilántes agitantque, éa, cui in somno áccidunt, Mínus mirandum est; dí rem tantam haud témere inproviso ófferunt. Próin vide ne, quém tu esse hebetem députes aeque ác pecus, Ís sapientiá munitum péctus egregié gerat Téque regno expéllat; nam id, quod dé sole ostentúmst tibi, Pópulo commutátionem rérum portendít fore Pérpropinquam. Haec béne verruncent pópulo. Nam quod ad déxteram Cépit cursum ab laéva signum praépotens, pulchérrume Aúguratum est rém Romanam públicam summám fore. Age nunc ad externa redeamus. Réx, quae in vita usúrpant homines, cógitant, curánt, vident, Quaéque agunt vigilántes agitantque, éa, cui in somno áccidunt, Mínus mirandum est; dí rem tantam haud témere inproviso ófferunt. Próin vide ne, quém tu esse hebetem députes aeque ác pecus, Ís sapientiá munitum péctus egregié gerat Téque regno expéllat; nam id, quod dé sole ostentúmst tibi, Pópulo commutátionem rérum portendít fore Pérpropinquam. Haec béne verruncent pópulo. Nam quod ad déxteram Cépit cursum ab laéva signum praépotens, pulchérrume Aúguratum est rém Romanam públicam summám fore.