Est profecto quiddam etiam in barbaris gentibus praesentiens atque divinans, siquidem ad mortem proficiscens Callanus Indus, cum inscenderet in rogum ardentem, O praeclarum discessum, inquit, e vita, cum, ut Herculi contigit, mortali corpore cremato in lucem animus excesserit! Cumque Alexander eum rogaret, si quid vellet, ut diceret, Optime, inquit; propediem te videbo. Quod ita contigit; nam Babylone paucis post diebus Alexander est mortuus. Discedo parumper a somniis, ad quae mox revertar. Qua nocte templum Ephesiae Dianae deflagravit, eadem constat ex Olympiade natum esse Alexandrum, atque, ubi lucere coepisset, clamitasse magos pestem ac perniciem Asiae proxuma nocte natam. Haec de Indis et magis.