Sed veniamus nunc, si placet, ad somnia philosophorum. Est apud Platonem Socrates, cum esset in custodia publica, dicens Critoni, suo familiari, sibi post tertium diem esse moriendum; vidisse se in somnis pulchritudine eximia feminam, quae se nomine appellans diceret Homericum quendam eius modi versum: Tertia te Phthiae tempestas laeta locabit. Quod, ut est dictum, sic scribitur contigisse. Xenophon Socraticus (qui vir et quantus!) in ea militia, qua cum Cyro minore perfunctus est, sua scribit somnia, quorum eventus mirabiles exstiterunt. Tertia te Phthiae tempestas laeta locabit.