Quodsi nec earum rerum, quae subiectae sensibus sunt, ulla divinatio est nec earum, quae artibus continentur, nec earum, quae in philosophia disseruntur, nec earum, quae in re publica versantur, quarum rerum sit, nihil prorsus intellego; nam aut omnium debet esse, aut aliqua ei materia danda est, in qua versari possit. Sed nec omnium divinatio est, ut ratio docuit, nec locus nec materia invenitur, cui divinationem praeficere possimus. Vide igitur, ne nulla sit divinatio. Est quidam Graecus vulgaris in hanc sententiam versus: Bene quí coniciet, vátem hunc perhibebo óptumum. Num igitur aut, quae tempestas inpendeat, vates melius coniciet quam gubernator aut morbi naturam acutius quam medicus aut belli administrationem prudentius quam inperator coniectura adsequetur? Bene quí coniciet, vátem hunc perhibebo óptumum.