Hoc fortasse rei publicae causa constitutum est; comitiorum enim non habendorum causas esse voluerunt. Itaque comitiorum solum vitium est fulmen, quod idem omnibus rebus optumum auspicium habemus, si sinistrum fuit. Sed de auspiciis alio loco, nunc de fulgoribus. Quid igitur minus a physicis dici debet quam quicquam certi significari rebus incertis? Non enim te puto esse eum, qui Iovi fulmen fabricatos esse Cyclopas in Aetna putes;