quid, cum in altissimos montis, quod plerumque fit? quid, cum in desertas solitudines? quid, cum in earum gentium oras, in quibus haec ne observantur quidem? At inventum est caput in Tiberi. Quasi ego artem aliquam istorum esse negem! divinationem nego. Caeli enim distributio, quam ante dixi, et certarum rerum notatio docet, unde fulmen venerit, quo concesserit; quid significet autem, nulla ratio docet. Sed urges me meis versibus: Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo Ipse suos quondam tumulos ac templa petivit Et Capitolinis iniecit sedibus ignis. Tum statua Nattae, tum simulacra deorum Romulusque et Remus cum altrice belua vi fulminis icti conciderunt, deque his rebus haruspicum extiterunt responsa verissuma. Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo Ipse suos quondam tumulos ac templa petivit Et Capitolinis iniecit sedibus ignis.