quae primum aedificatur ex auctoritate senatusprimum negotium isdem magistratibus est datum anno superiore, ut curarent ut sine vi aedificare mihi liceret, quibus in maximis periculis universa res publica commendari solet; deinde, cum ille saxis et ignibus et ferro vastitatem meis sedibusvobis vero referentibus, o post hominum memoriam fortissimi atque optimi consules! decrevit idem senatus frequentissimus qui meam domum violasset contra rem publicam esse facturum.