quamquam si me tantis laboribus pro communi salute perfunctum ecferretvidi enim hesterno die quendam murmurantem, quem aiebant negare ferriille, ut opinor, ingemuit. quid igitur responderem? quaero ex eo ipso qui ferre me non potest. me civem esse Romanum? litterate respondissem. an tacuissem? desertum negotium. potest quisquam vir in rebus magnis cum invidia versatus satis graviter inimici contumeliisat ipse non modo respondet quidquid potest, cum est lacessitus, sed etiam gaudet se ab amicis quid respondeat admoneri.