sed tamen mei facti rationem exponere illis volo qui hesterno die dolore me elatum et iracundia longius prope progressum arbitrabantur quam sapientis hominis cogitata ratio postulasset. nihil feci iratus, nihil impotenti animo, nihil non diu consideratum ac multo ante meditatum. ego enim me, patres conscripti, inimicum semper esse professus sum duobus, qui me, qui rem publicam