cum de domo tua dixero, in qua tamen ita est inaedificatum sacellum ut alius fecerit, tibi tantum modo sit demoliendum, tum videbo num mihi necesse sit de aliis etiam aliquid dicere. putant enim ad me non nullitelluris aperire. nuper id patuisse dicunt, et ego recordor. nunc sanctissimam partem ac sedem maximae religionis privato dicunt vestibulo contineri. multa me movent: quod aedes telluris est curationis meae, quod is qui illud magmentarium sustulit mea domo pontificum iudiciotelluris, et eo magis quod eodem ostento telluri postilio deberi dicitur.