non sedabantur discordiae, sed etiam crescebat in eos odium a quibus nos defendiecce isdem auctoribus, Pompeio principe, qui cupientem Italiam, flagitantis vos, populum Romanum desiderantem non auctoritate sua solum, sed etiam precibus ad meam salutem excitavit, restituti sumus. sit discordiarum finis aliquando, a diuturnis dissensionibus conquiescamus. non sinit eadem ista labes; eas habet contiones, ea miscet ac turbat ut modo se his, modoatque ego hunc non miror—quid enim faciat aliud?—: illos homines sapientissimos gravissimosque miror, primum quod quemquam clarum hominem atque optime de re publica saepe meritum impurissimi voce hominis violari facile patiuntur, deinde si existimant perditi hominis profligatique maledictis posse, id quod minime conducit ipsis, cuiusquam gloriam dignitatemque violari, postremo quod non sentiunt, id quod tamen mihi iam suspicari videntur, illius furentis ac volaticos impetus in se ipsos posse converti.