coniugata dicuntur quae sunt ex verbis generis eiusdem. Eiusdem autem generis verba sunt quae orta ab uno varie commutantur, ut sapiens sapienter sapien- tia. Haec verborum coniugatio suzugi/a dicitur, ex qua huius modi est argumentum: Si compascuus ager est, ius est compascere. A genere sic ducitur: