Multa etiam ex notatione sumuntur.. Ea est autem, cum ex vi nominis argumentum elicitur; quam Graeci e)tumologi/an appellant, id est verbum ex verbo veriloquium; nos autem novitatem verbi non satis apti fugientes genus hoc notationem appellamus, quia sunt verba rerum notae. Itaque hoc quidem Aristoteles su/mbolon appellat, quod Latine est nota. Sed cum intellegitur quid significetur, minus laborandum est de nomine.