sunt enim similitudines quae ex pluribus conlationibus perveniunt quo volunt hoc modo: Si tutor fidem praestare debet, si socius, si cui mandaris, si qui fiduciam acceperit, debet etiam procura- tor. Haec ex pluribus perveniens quo vult appellatur inductio, quae Graece e)pagwgh\ nominatur, qua plurimum est usus in sermonibus Socrates.