ficta enim exempla similitudinis habent vim; sed ea oratoria magis sunt quam vestra; quamnquam uti etiam vos soletis, sed hoc modo: Finge mancipio aliquem dedisse id quod mancipio dari non potest. Num idcirco id eius factum est qui accepit? aut num is qui mancipio dedit ob eam rem se ulla re obligavit? In hoc genere oratoribus et philosophis concessum est, ut muta etiam loquantur, ut mortui ab inferis exciten- tur, ut aliquid quod fieri nullo modo possit augendae rei gratia dicatur aut minuendae, quae u(perbolh\ dicitur, multa alia mirabilia. Sed latior est campus illorum. Eisdem tamen ex locis, ut ante dixi, et in maximis et minimis in quaestionibus argumenta ducuntur.