proximus est locus rerum efficientium, quae causae appellantur; deinde rerum effectarum ab efficientibus causis. Harum exempla, ut reliquorum locorum, paulo ante posui equidem causarum enim genera duo sunt; unum, quod vi sua id quod sub eam vim subiectum est certe efficit, ut Ignis accendit; alterum, quod naturam efficiendi non habet