vis autem in comparatione sic cemitur: efficiens causa gravior quam non efficiens; quae se ipsis aliis; quae in nostra quam quae in aliorum potestate sunt; stabilia incertis; quae eripi non possunt eis quae possunt. Adfectio autem ad res aliquas est huius modi: principum commoda maiora quam reliquorum; itemque quae iucundi- ora, quae pluribus probata, quae ab optimo quoque laudata. Atque ut haec in comparatione meliora, sic deteriora quae eis sunt contraria.