sed reliquis quoque rebus quas modo enumeravi quam- quam in his nulla species virtutis est, tamen interdum confirmatur fides, si aut ars quaedam adhibetur—magna est enim vis ad persuadendum scientiae—aut usus; plerum- que enim creditur eis qui experti sunt. facit etiam necessitas fidem, quae tum a corporibus tum ab animis nascitur. Nam et verberibus tormentis igni fatigati quae dicunt ea videtur veritas ipsa dicere, et quae perturbationi- bus animi, dolore cupiditate iracundia metu, quia neces- sitatis vim habent, adferunt auctoritatem et fidem.