Tria sunt igitur genera causarum: iudici deliberationis laudationis. Quarum fines ipsi declarant quibus utendum locis sit. Nam iudici finis est ius, ex quo etiam nomen. Iuris autem partes tum expositae, cum aequitatis. Deliber- andi finis utilitas, cuius eae partes quae modo expositae rerum expetendarum. Laudationis finis honestas, de qua item est ante dictum.