sed quoniam plura sunt orationum genera eaque diversa neque in unam formam cadunt omnia, laudationum scriptionum et historiarum et talium suasionum, qualem Isocrates fecit Panegyricum multique alii qui sunt nominati sophistae, reliquarumque scriptionumrerum formam, quae absunt a forensi contentione eiusque totius generis quod Graece e)pideiktiko\n nominatur, quia oratoris quem informare volumus et de quo molimur aliquid exquisitius dicere. ab hac et verborum copia alitur et eorum constructio et numerus liberiore quadam fruitur licentia.