et quoniam coepi iam cumulatius hoc munus augere quam a te postulatum est—tibi enim tantum de orationis genere quaerenti respondi etiam breviter de inveniendo et conlocando—, ne nunc quidem solum de orationis modo dicam sed etiam de actionis: ita praetermissa pars nulla erit, quando quidem de memoria nihil est hoc loco dicen- dum, quae communis est multarum artium.