MIRARIS quicumque manere ingentia mundi corpora, sublimi caeli circumdata gyro, et tantae nullam moli intercedere labem, accipe, quod mirere magis, tenuissima tantis principia et nostros non admittentia visus: parvarum serie constant conexa atomorum; set solidum in parvis nullique secabile segmen. unde vigor viresque manent aeternaque rerum mobilitas nulloque umquam superabilis aevo. divinis humana licet conponere. sic est as solidus, quoniam bis sex de partibus aequis constat et in minimis paribus tamen una manet vis. nam si quid numero minuatur, summa vacillat convulsaeque ruunt labefacto corpore partes. ut, medium si quis vellat de fornice saxum, incumbunt cui cuncta, simul devexa sequentur cetera communemque trahent a vertice lapsum; non aliter libra est. si defuit uncia, totus non erit as nomenque deunx iam cassus habebit. nec dextans retinet nomen sextante remoto, et dodrans quadrante satus auctore carebit divulsusque triens prohibet persistere bessem. iam quincunx tibi nullus erit, si gramma 1 revellas. et semis cui semis erit pereuntibus assis partibus? et cuius librae pars septima septunx? libra igitur, totum si nulla in parte vacillet. ponderis et numeri morumque operumque et aquarum libra: nec est modulus, quem non hoc nomine signes. telluris, medio quae pendet in aere, libra est 2 et solis lunaeque vias sua libra cohercet. Libra dii somnique pares determinat horas,1 libra Caledonios sine litore continet aestus: tu quoque certa mane morum mihi libra meorum.