quaeris etiam, Laterensis, quid imaginibus tuis, quid ornatissimo atque optimo viro, patri tuo, respondeas mortuo. noli ista meditari atque illud cave potius ne tua ista querela dolorque nimius ab illis sapientissimis viris reprendaturvidit enim pater tuus Appium Claudium, nobilissimum hominem, vivo fratreavus vero tuus et P. Nasicae tibi aediliciam praedicaret repulsam, quo cive neminem ego statuo in hac re publica fortiorem, et C. Mari, qui duabus aedilitatis acceptis repulsis