illud vero crimen de nummis quos in circo Flaminio deprehensos esse dixisti caluit reneque enim qui illi nummi fuerint nec quae tribus nec qui divisor ostendisatquequi si erat divisor, praesertim eius quem tu habebas reum, cur abs te reus non est factus? cur non sed neque tu haec exhibesmagnae sunt in te opes, late patet gratia; multi amici, multi cupidi tui, multi fautores laudis tuae. multi huic invident, multis etiam pater, optimus vir, nimium retinens equestris iuris et libertatis videtur; multi etiam communes inimici reorum