quaerit enim Laterensis atque hoc uno maxime urget qua se virtute, qua laude Plancius, qua dignitate superarit. ita, si cedo illius ornamentis, quae multa et magna sunt, non solum huius dignitatis iactura facienda est sed etiam largitionis recipienda suspicio estita aut amicissimi hominis existimatio offendenda est, si illam accusationis condicionem sequar, aut optime de me meriti salus deserenda sed ego, Laterensis, caecum me et praecipitem ferri confitearitaque discedam ab ea contentione ad quam tu me vocas et veniam ad illam ad quam me causa ipsa