immo, id quod secundum est, ne sibi quidem videtur. num iuris consultus. quasi quisquam sit qui sibi hunc falsum de iure respondisse dicat. omnes enim istius modi artes in eisvirtus, probitas, integritas in candidato, non linguae volubilitas, non ars, non scientia requiri solet. ut nos in mancipiis parandis quamvis frugi hominem si pro fabro aut pro tectorequotus enim quisque disertus, quotus quisque iuris peritus est, ut eos numeres qui volunt esse? quod si praeterea nemo est honore dignus