at enim nimis egoquasi vero me tuo arbitratu et non meo gratum esse oporteat. quod istius tantum meritum? inquit; an quia te non iugulavit? immo vero quia iugulari passus non est. quo quidem tu loco, Cassi, etiam purgasti inimicos meos meaeque vitae nullas ab illis insidias fuisse dixisti. posuit hoc idem Laterensis. quam ob rem paulo post de istoet quemquam putas fuisse tam excordem qui vivis his, stante urbe et curia rediturum me, si viverem, non putaret? quam ob rem non debes is homo et is civis praedicare vitam meam, quae fidelitate amicorum conservata sit