sed sunt haec leviora, illa vero graviadixisti enim non auxilium mihi sed me auxilio defuisse. ego vero fateor mequi enim status, quod discrimen, quae fuerit in re publica tempestas illa quis nescit? tribunicius me terror an consularis furor movit? decertare mihi ferro magnum fuit cum reliquiis eorum quos ego florentis atque integros sine ferro viceram? consules post hominum memoriam taeterrimi atque turpissimi, sicut et illa principia et hi recentes rerum exitus declararunt, quorum alter exercitum perdidit, alter vendidit, empti