at et multi hoc idem ex omni ordinehabuit enim ille, sicuti meminisse vos arbitror, permulta maximarum non expressa signa sed adumbrata virtutum. Vtebatur hominibus improbis multis; et quidem optimis se viris deditum esse simulabaterant apud illum inlecebrae libidinum multae; erant etiam industriae quidam stimuli ac laboris. flagrabant vitia libidinis apud illumneque ego umquam fuisse tale monstrum in terris ullum puto, tam ex contrariis diversisque atque