at praevaricatione estperfacile est isti loco respondere, mihi praesertim a quo illa causa defensa est. sed Caelius optimam causam Asici esse arbitratur; cuicuimodineque solum Caelius sed etiam adulescentes humanissimi et doctissimi, rectissimis studiis atque optimis artibus praediti, Titus Gaiusque Coponii qui ex omnibus maxime Dionis mortem doluerunthabitabat apud Titumquid aut hic aut summo splendore praeditus frater eius de M.Marco Caelio existimet ex ipsis, si producti erunt, audietis.