sed intellegis pro tua praestanti prudentia, Cn.Gnaei Domiti, cum hac sola rem esse nobis. quae si se aurum Caelio commodasse non dicit, si venenum ab hoc sibi paratum esse non arguit, petulanter facimus, si matrem familias secus quam matronarum sanctitas postulat nominamus. sin ista muliere remota nec crimen ullum nec opes ad oppugnandum M.quod quidem facerem vehementius, nisi intercederent mihi inimicitiae cum istius mulieris viro — fratremnunc agam modice nec longius progrediar quam me mea fides et causa ipsa coget