nam quod est obiectum municipibus esse adulescentem non probatum suis, nemini umquam praesenti †Praestutiani†M.Marco Caelio; quem et absentem in amplissimum ordinem cooptarunt et ea non petenti detulerunt quae multis petentibus denegarunt. idemque nunc lectissimos viros et nostri ordinis et equites Romanos cum legatione ad hoc iudicium et cum gravissima atque ornatissima laudatione miserunt. videor mihi iecisseneque enim vobis satis commendata huius aetas esse posset, si non modo parenti, tali viro, verum etiam municipio tam inlustri ac tam gravi displiceret. equidem,