quae enim in consilio capiendo futuri temporis praecipiebantur, quam ob rem aut utilitatem viderentur habitura aut efficiendi facultatem, eadem, qui de facto argumentabitur, conligere debebit, quam ob rem et utilia illi, quem arguet, fuisse et ab eo effici potuisse demonstret. Vtilitatis coniectura movetur, si illud quod arguitur aut spe bonorum aut malorum metu fecisse dicitur