communia autem simplicium coniunctorumque haec sunt quinque quasi lumina, dilucidum breve probabile inlustre suave. Dilucidum fiet usitatis verbis propriis dispositis, aut circumscriptione conclusa serviendo. Probabile autem genus est orationis, si non nimis est comptum atque expolitum, si est auctoritas ac pondus in verbis, si sententiae vel graves vel aptae opinio— nibus hominum ac moribus.